Annales Regni Francorum - Эпосы, легенды и сказания. Страница 6
Atque ibidem natalem Domini ac pascha celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCXCVII. Barcinona civitas Hispaniae, quae iam pridem a nobis desciverat, per Zatun praefectum ipsius nobis est reddita. Nam ipse ad palatium veniens domno regi semetipsum cum civitate commendavit.
Expeditio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est; et rex de Haduloha regressus – hoc enim loco nomen, ubi oceanus Saxoniam alluit – tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta trans Renum in Gallias reversus est.
Et in Aquis palatio Abdellam Sarracenum filium Ibin-Mauge regis, qui a fratre regno pulsus in Mauritania exulabat, ipso semetipsum cominendante suscepit. Illuc et legatus Nicetae, qui tunc Siciliam regebat, nomine Theoctistus venit imperatoris epistolam portans; quem magnifice suscipiens post paucos dies absolvit.
Et Novembrio mense mediante ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit positisque castris apud Wisoram fluvium locum castrorum Heristelli vocari iussit. Illuc legati gentis Avarorum cum muneribus magnis venerunt. Inde Abdellam Sarracenum cum filio suo Hludowico in Hispanias reverti fecit et filium suum Pippinum ad Italiam misit; ipse ad disponendam Saxoniam totum hiemis tempus inpendens ibi natalem Domini, ibi pascha celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCXCVIII. Venit etiam et legatus Hadefonsi regis Galleciae et Asturiae, nomine Froia, papilionem mirae pulchritudinis praesentans.
Sed in ipso paschae tempore Nordliudi trans Albim sedentes seditione commota legatos regios, qui tunc ad iustitias faciendas apud eos conversabantur, conprehendunt, quosdam ex eis statim trucidantes, ceteros ad redimendum reservant; ex quibus aliqui effugerunt, ceteri redempti sunt. Rex collecto exercitu de Haristalli ad locum, qui Mimda dicitur, perrexit; et facto consilio in desertores arma corripuit et totam inter Albim et Wisuram Saxoniam populando peragravit. Nordliudi contra Thrasuconem ducem Abodritorum et Eburisum legatum nostrum conmisso proelio acie victi sunt. Caesa sunt ex eis in loco proelii quattuor milia, ceteri, qui fugerunt et evaserunt, quanquam multi et ex illis cecidissent, de pacis conditione tractaverunt. Et rex acceptis obsidibus, etiam et his, quos perfidissimos primores Saxonum consignabant, in Franciam reversus est.
Et Aquasgrani palatium pergens legationem Grecorum a Constantinopoli missam suscepit. Erant enim legati Michahel patricius quondam Frigiae et Theophilus presbyter, epistolam Herenae imperatricis ferentes; nam filius eius Constantinus imperator anno superiore a suis conprehensus et excecatus est. Haec tamen legatio tantum de pace fuit. Quos cum absolvisset, absolvit etiam cum eis et Sisinnium fratrem Tarasii Constantinopolitani episcopi iamdudum in Italia proelio captum.
Hoc anno sidus, quod dicitur Martis, a superioris anni Iulio usque ad huius anni Iulium nusquam in toto caelo videri potuit.
Insulae Baleares a Mauris et Sarracenis depraedatae sunt.
Hadefonsus rex Galleciae et Asturiae praedata Olisipona ultima Hispaniae civitate insignia victoriae suae loricas, mulos captivosque Mauros domno regi per legatos suos Froiam et Basiliscum hiemis tempore misit.
Sicque in hoc palatio et natalem Domini et pascha a domno rege celebrata sunt. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCXCVIIII. Romani Leonem papam letania maiore captum excecaverunt ac lingua detruncaverunt. Qui in custodia missus noctu per murum evasit et ad legatos domni regis, qui tunc apud basilicam sancti Petri erant, Wirundum scilicet abbatem et Winigisum Spolitinum ducem, veniens Spoletium est deductus.
Domnus rex ad Saxoniam profectus Renum ad Lippeam transivit et in loco, qui vocatur Padrabrunno, positis castris consedit et inde diviso exercitu Carlum filium suum cum medietate ad conloquium Sclavorum et ad recipiendos, qui de Nordliudis venerunt, Saxones in Bardengauwi direxit. Ipse altera medietate secum retenta eodem in loco Leonem pontificem summo cum honore suscepit ibique reditum Carli filii sui ex*pectans Leonem pontificem simili, quo susceptus est, honore dimisit; qui statim Romam profectus est, et rex Aquasgrani palatium suum reversus est.
In eadem expeditione legatus Michahelis Siciliae praefecti, nomine Danihel, ad domnum regem venit atque inde iterum cum magno honore dimissus est.
Eodem anno gens Avarum a fide, quam promiserat, defecit, et Ericus dux Foroiulensis post tot prospere gestas res iuxta Tharsaticam Liburniae civitatem insidiis oppidanorum oppressus est, et Geroldus comes, Baioariae praefectus, commisso contra Avares proelio cecidit.
Insulae Baleares, quae a Mauris et Sarracenis anno priore depraedatae sunt, postulato atque accepto a nostris auxilio nobis se dediderunt et cum Dei auxilio a nostris a praedonum incursione defensi sunt. Signa quoque Maurorum in pugna sublata et domno regi praesentata sunt.
Wido comes, qui in marcam Brittaniae praesidebat, una cum sociis comitibus Brittaniam ingressus totamque perlustrans in deditionem accepit; et regi de Saxonia reverso arma ducum, qui se dediderant, inscriptis singulorum nominibus praesentavit. Nam his se et terram et populum unusquisque illorum tradidit, et tota Brittaniorum provincia, quod numquam antea, a Francis subiugata est.
Eodem anno monachus quidam de Hierosolimis veniens benedictionem et reliquias de sepulchro Domini, quos patriarcha Hierosolimitanus domno regi miserat, detulit.
Azan praefectus civitatis, quae dicitur Osca, claves urbis per legatum suum cum muneribus transmisit.
Celebratusque est dies natalis Domini in eodem palatio. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCC. Rex absolutum Hierosolimitanum monachum reverti fecit, mittens cum eo Zachariam presbiterum de palatio suo, qui donaria eius per illa sancta loca deferret. Ipse medio mense Martio Aquisgrani palatio digrediens, litus oceani Gallici perlustravit, in ipso mari, quod tunc piratis infestum erat, classem instituit, praesidia disposuit, pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit. Indeque iterum per litus oceani Ratumagum civitatem profectus est, ibique Sequana amne transmisso Turonis ad sanctum Martinum orationis causa pervenit, moratus ibi dies aliquot propter adversam domnae Liutgardae coniugis valitudinem, quae ibidem et defuncta et humata est; obiit autem die
II. Non. Iunii.
Inde per Aurelianos ac Parisios regressus *Aquasgrani reversus est. Et pridie Non. Iul. insolito more aspera pruina erat et VII. Id. Iul. similiter, quae tamen nihil incommoditatis fructibus attulit.
Et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens iter in Italiam condixit atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit. Ibi ordinata in Beneventanos expeditione post septem dierum inducias Romam iter convertit et exercitum cum Pippino filio suo in Beneventanorum terras praedatum ire iussit. Romam vero cum venisset, occurrit ei pridie Leo papa et Romani cum eo apud Nomentum, duodecimo ab urbe lapide, et summa eum humilitate summoque honore suscepit; prandensque cum illo in loco praedicto statim eum ad urbem praecessit. Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit. Facta sunt haec sub die VIII. Kal. Decembris.
Post VII vero dies rex contione vocata, cur Romam venisset, omnibus patefecit et exinde cotidie ad ea, quae venerat, facienda operam dedit. Inter quae vel maximum vel difficillimum erat, quod primum inchoatum est, de discutiendis, quae pontifici obiecta sunt, criminibus. Qui tamen, postquam nullus probator criminum esse voluit, coram omni populo in basilica beati Petri apostoli evangelium portans ambonem conscendit invocatoque sanctae Trinitatis nomine iureiurando ab obiectis se criminibus purgavit. Eadem die Zacharias cum duobus monachis, uno de monte Oliveti, altero de sancto Saba, de Oriente reversus Romam venit; quos patriarcha Hierosolimitanus cum Zacharia ad regem misit, qui benedictionis causa claves sepulchri Dominici ac loci calvariae, claves etiam civitatis et montis cum vexillo detulerunt. Quos rex benigne suscipiens aliquot dies secum detenuit et Aprili mense remuneratos absolvit. Celebravitque natalem Domini Romae. Et inmutatus est annorum numerus in
DCCCI. Ipsa die sacratissima natalis Domini, cum rex ad missam ante confessionem beati Petri apostoli ab oratione surgeret, Leo papa coronam capiti eius imposuit, et a cuncto Romanorum populo adclamatum est: 'Carolo augusto, a Deo coronato magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria! Et post laudes ab apostolico more antiquorum principum adoratus est atque ablato patricii nomine imperator et augustus est appellatus.
Post paucos autem dies iussit eos, qui pontificem anno superiore deposuerunt, exhiberi; et habita de eis questione secundum legem Romanam ut maiestatis rei capitis dampnati sunt. *Pro quibus tamen papa pio affectu apud imperatorem intercessit; nam et vita et membrorum integritas eis concessa est, ceterum pro facinoris magnitudine exilio deportati sunt. Huius factionis fuere principes Paschalis nomenclator et Campulus sacellarius et multi alii Romanae urbis habitatores nobiles, qui simul omnes eadem sententia dampnati sunt.
Ordinatis deinde Romanae urbis et apostolici totiusque Italiae non tantum publicis, sed etiam ecclesiasticis et privatis rebus – nam tota hieme non aliud fecit imperator – missaque iterum in Beneventanos expeditione cum Pippino filio suo ipse post pascha
VII. Kal. Mai. Roma profectus Spoletium venit.
Ibi dum esset, II. Kal. Mai. hora noctis secunda terrae motus maximus factus est, quo tota Italia graviter concussa *est. Quo motu tectum basilicae beati Pauli apostoli magna ex parte cum suis trabibus decidit et in quibusdam locis urbes montes ruerunt. Eodem anno loca quaedam circa Renum fluvium et in Gallia et in Germania tremuerunt. Pestilentia propter mollitiem hiberni temporis facta est.
Imperator de Spoletio Ravennam veniens aliquot dies ibi moratus Papiam perrexit. Ibi nuntiatur ei, legatos Aaron Amir al Mumminin regis Persarum portum Pisas intrasse. Quibus obviam mittens inter Vercellis et Eporeiam eos sibi fecit praesentari; unus enim ex eis erat Persa de Oriente, legatus regis Persarum, – nam duo fuerant – alter Sarracenus de Africa, legatus amirati Abraham, qui in confinio Africae in Fossato praesidebat. Qui Isaac Iudeum, quem imperator ante quadriennium ad regem Persarum cum Lantfrido et Sigimundo miserat, reversum cum magnis muneribus nuntiaverunt; nam Lantfridus ac Sigimundus ambo defuncti erant. Tum ille misit Ercanbaldum notarium in Liguriam ad classem parandam, qua elefans et ea, quae cum eo deferebantur, subveherentur. Ipse vero celebrato die natali sancti Iohannis baptistae apud Eporeiam Alpes transgressus in Galliam reversus est.