Winnie ille Pu - Milne Alan Alexander. Страница 13

'Censeo palum terrae infixum esse.

'Polum, si nec pila nec pilum sit palum esse oportet. Et palum terrae infixum esse oportet, quia non est locus alius ad palum collocandum idoneus.

'Hoc est quod egomet cogitaveram.

'Quaeritur autem, dixit Lepus. Ubi sit infixus?

'Id est, quod quaerimus, dixit Christophorus Robinus.

Ad ceteros redierunt. Porcellus recumbens altiore somno dormiebat. Ru faciem et ungulas in rivulo lavabat, dum Canga omnibus superbe explicat nunc prima vice ipsum sibi faciem lavare, Bubo autem Cangae fabellam gratiosam narrabat plenam verborum longorum sicut 'Encyclopaedia' et 'Rhododendron, quam Canga non auscultabat.

'Omnes has ablutiones non magni aestimo, obmurmuravit Ior. 'O tempora, o mos ablutionis retroauricularis! Quid tibi videtur Pu?

'Sane, dixit Pu, 'puto. .

Sed nunquam, quid Pu cogitaverit, sciemus, quia Ru repente vagitum dedit, fluvius strepuit et Canga clamando cuncta pavore complevit.

'De ablutionibus hactenus, dixit Ior.

'Ru in aquam lapsus est! exclamavit Lepus et ipse ac Christophorus Robinus eum a periculo vindicatum accucurrerunt.

'Videte me natantem! vagivit Ru medio ex turbine et per cataractas ad proximum turbinem vectus est.

'Bene te habes, Ru carissime? clamavit Canga sollicite.

'Bene, dixit Ru. 'Videte me na. . et per proximas cataractas ad proximum turbinem vectus est.

Unusquisque aliquid ad auxiliandum fecit. Porcellus, iam omnino expergefactus, leves saltus dabat 'U, inquam' clamando; Bubo explicabat in casibus improvisis et temporariis immersionis capite ex aqua exstare magni momenti esse; Canga secundum ripam subsultans: 'Certe bene te habes, Ru carissime? dicebat, ad quod Ru ex omnibus, in quibus natabat turbinibus, 'Videte me natantem' respondebat. Ior tergum verterat et caudam primum in turbinem, ubi Ru inciderat, immerserat et nunc a calamitate aversus tranquille secum murmurabat et dixit: 'Ecce, quod ex ablutionibus evenire solet. Sed accipe caudam Rucule parvule et servatus eris'; Christophorus Robinus autem et Lepus praeter Iorem properans ad alios ante se clamaverunt.

'Bene est Ru, advenio, clamavit Christophorus Robinus.

'Unum e vobis aliquid transversum flumen porrigere oportet, clamavit Lepus.

Pu autem iam aliquid egit. Ab Ruo spatium duorum turbinum secundum flumen distans palum longum ungulis tenens stabat, et Canga advenit et alteram extremitatem prehendit et conjunctim palum transversum partem inferiorem turbinis tenuerunt. Et Ru, etiam tunc superbus 'Videte me natantem' clamans contra palum vectus est et emersit.

'Nonne me natantem vidistis? pipivit Ru alacriter dum Canga eum vituperat et perfricat. 'Pu me natantem vidisti? Quod feci natare vocatur. Lepus, quid fecissem, vidisti? Natabam. Eja Porcelle! Porcelle inquam! Quid me fecisse cogitas? Natabam! Christophore Robine! Me. .

Sed Christophorus Robinus non auscultabat. Pum contemplatus est.

'Pu, dixit, 'ubi invenisti palum? Pu palum simul ungulis tenebat et oculis.

'Inveni, dixit, 'et utilem esse putavi. Denique collegi.

'Pu, dixit sollemniter Christophorus Robinus, 'expeditio finita est. Invenisti Palum Septentrionalem!

'O, dixit Pu.

Ior caudam in aquam mergens sedebat, dum omnes revertunt.

'Dicite Ruo adhibeat celeritatem, dixit 'Cauda frigescit. Nolo mentionem faciam, sed facio. Nolo lamentari, sed ecce: cauda friget.

'Ecce me, vagivit Ru.

'En, ades!

'Me natantem vidisti?

Ior caudam ex aqua traxit et ultro citroque jactavit.

'Sicut exspectabam, dixit. 'Sensum omnino perdidit. Torpet. Mehercle, ita est. Torpet. Bene, si nemini curae est, certe iustum est.

'Doleo quia doles, vetule Ior! Tibi caudam detergo, dixit Christophorus Robinus, muccinium extraxit et caudam confricuit.

'Gratias tibi ago habeoque, Christophore Robine! Unicus rerum caudalium expertus adpares. Nunquam cogitant nonnulli — hinc illae lacrimae! Non possunt aliquid mentibus fingere. Cauda iis non cauda est, sed aliquantulum, quod de spinae termino procidit.

'Noli curare Ior, dixit Christophorus Robinus, quam maxime assidue fricans. 'Tali modo meliuscule tibi est?

'Magis sensum caudae habet, fortassis. Iterum pertinet, si tenes quid dicam.

'Heus Ior, dixit Pu, cum palo suo adveniens.

'Heus Pu. Gratum mihi fecisti, quod rogavisti, sed post unum diem aut duo iterum ea uti potero.

'Qua de re?

'Re, de qua loquimur. .

'De nulla re locutus sum, dixit Pu mirabundus.

'Iterum erravi. Putavi te dixisse te caudae meae miseruisse, quia torgida fuisset et te opitulaturum esse.

'Minime, dixit Pu. 'Ego non fui. Parumper meditatus et auxiliabundus subjunxit: 'Fortasse alias quis fuit.

'Bene est, si eum videas, age pro me gratias.

Pu timidus Christophorum Robinum contemplabatur.

'Pu Palum Septentrionalem invenit, dixit Christophorus Robinus. 'Quid potest mirabilius reperiri? Pu modeste oculos dejecit.

'Serion' dicis tu? dixit Ior. 'Erat quod quaesivimus?

'Sane, dixit Pu.

'O, dixit Ior. 'Bene. Utique non pluvit. . dixit.

Palum terrae infixerunt, et Christophorus Robinus inscriptionem ad palum alligavit:

PALUS VII

TRIONALIS

REPERIT PU

PU

INVENIT

Deinde omnes domum redierunt. Et censeo, sed ea res parum comperta est, Rum balneo calido usum esse et statim cubitum isse. Pu autem domum reversus rebus suis gestis elatus ad sese resuscitandum aliquantulum cibi sumpsit.