Winnie ille Pu - Milne Alan Alexander. Страница 16
X
Quo in capite Christophorus Robinus convivium in honorem Pui dat et 'Valete' dicimus
D ie quodam, cum sol Maii mensis fragrantiam secum portans supra silvam revertisset, cum omnes silvae rivuli alacriter tintinnirent, cum lacus de vita visa et de magnis rebus gestis somniantes jacerent, cum in calore et quiete silvae cuculus vocem diligenter exerceret, an vocem amaret auscultando, et turtures secum lamentarentur, pigro ac commodo modo, quod culpa alterius, sed magni momenti minime fuisset — die tali Christophorus Robinus modo suo peculiari sibilavit et Bubo e Nemore Centum Jugerum evolavit, ad, quid iuberet, explorandum.
'Bubo, dixit Christophorus Robinus, 'amicos in convivium vocabo.
'Verumne? Itan? dixit Bubo.
'Et est convivium speciale, ad res gestas Pui celebrandas, quas gessit, cum faceret quod fecit, cum Porcellum ex inundatione servavisset.
'Ain', eum ad finem datur convivium? dixit Bubo.
'Ita est, visne igitur quam ocissime Puo et ceteris omnibus nuntiare, quia cras erit?
'Idne est verum? dixit quam auxiliabundissime Bubo.
'I et dic omnibus, amabo te, Bubo!
Bubo conatus est de aliqua re sapientissima ad dicendum idonea cogitare, sed nequivit itaque ad eventum ceteris nuntiandum evolavit. Primus autem certior factus fuit Pu.
'Pu, dixit Bubo. 'Christophorus Robinus convivium parat.
'O, dixit Pu. Et videns Bubonem alia sua verba exspectantem subjunxit: 'Eruntne lepidae crustulae cum incrustatione rosea sacchari?
Bubo dialogum de crustulis parvulis cum incrustatione rosea sacchari se dedecere ratus, verbis Christophori Robini accurate redditis Iorem petitum evolavit.
'Convivium in honorem meum, cogitabat Pu et coepit mirari, si omnia cetera animalia scirent convivium peculiare in honorem suum daci, et si Christophorus Robinus eis omnia de 'Urso fluctuante' et de 'Cerebro Pui' narravisset et de omnibus navibus mirabilibus a se inventis et navigatis, et cogitare coepit, quam terribile esset si omnes harum rerum obliti fuissent neque quisquam, qua de causa convivium celebraretur, sciret; et quo diutius ita cogitabat, eo magis convivium in mente eius confundebatur, sicut somnium, cum nihil bene evenit. Somnium autem ipsum in capite eius canere coepit donec carmen huiusmodi factum est:
Carmen Pui timidi
Io vivat Pu Es tu?
Est Pu!
Umbellae gubernator
Et Porci liberator!
Indica tu:
Cur clamat Pu?
Dum patuit fugae unda
Non timuit maris profunda
Lagoenulae nuntio lecto
Succurit amico dilecto!
In aquis?
Optimus ursus mundi
Aequoris heros profundi!
Is?
Dic istud bis!
Pu fuit parvulus ursus!
Dic dum hoc rursus!
Libenter, sis:
Pu qui bonus et rectus est.
In cymba ad Porcellum vectus est
Sed nunc vehementer.
Mel quaerit Pu-ursi venter.
Dum haec intus eo geruntur, Bubo cum Iore loquebatur.
'Ior, dixit Bubo, 'Christophorus Robinus convivium parat.
'Id est magni momenti et ponderis, dixit Ior. 'Censeo eos mihi micas reliquuas et pedibus calcatas epularum missuros. Cari et amabiles sunt. Minime, omitte mentionem facere.
'Ecce invitatio pro te.
'Invitatio qualis generis?
'Invitatio!
'Sic, iam audivi. Cuius e manibus elapsa est?
'Non est res esculenta, est invitatio ad convivium. Cras!
Ior lente caput quassans: 'Porcellum vis invitare, dixit. 'Parvulum illum cum auriculis trepidantibus. Porcellum videlicet dicis. Ei nuntiabo.
'Minime, minime, dixit Bubo, iam impatienter. 'Tu es.
'Serion' dicis tu?
'Scilicet, hoc pro certo habeo. Christophorus Robinus dixit: "Universos omnes! Dic omnibus!”’
'Omnibus praeter Iorem?
'Omnibus, dixit Bubo humiliter.
'O, dixit Ior. 'Error, procul dubio, promitto tamen. At si imber erit, nemo mi objiciat.
Sed non pluebat. Christophorus Robinus longam mensam ligneam construxerat et omnes mensam circumsedebant. Christophorus Robinus in summo sedebat, Pu imus et intra eos hic erant Bubo, Ior et Porcellus, illic autem Lepus, Canga et Ru. Et omnes Leporis cognati et amici per herbam fusi erant, si quis eos appellare vellet, aut aliquid manibus demitteret, aut horas quaereret, exspectantes.
Erat autem prixnum convivium in vita Rui et ipse trepidabat. Ut primum consederunt loqui coepit.
'Salve Pu, vagivit.
'Salve Ru, dixit Pu.
Ru paulisper in sella subsultabat, deinde denuo incepit:
'Salve Porcelle, vagivit.
Porcellus distentior, quam ut aliquid dicere posset, ungula innuit.
'Salve Ior, dixit Ru.
Ior maestus adnuit. 'Imbres impendent. Aut omnia me fallunt, dixit.
Ru coelum scrutatus est, si impenderent, sed non impendebant, itaque dixit: 'Salve Bubo, et Bubo lepide dixit: 'Salve amicule' et perrexit de calamitate, quae non multum abfuerat, quin amico suo, quem Christophorus Robinus omnino ignorabat, accidisset, loqui et Canga dixit Ruo: 'Primum bibe, corcule, deinde loquere. Itaque Ru, qui lac bibetat dicere conatus est, se utrumque simul posse. . et aliquamdiu tergum eius tundere et eum abstergere oportuit.
Cum omnes bellule suffarcinati fuerunt, Christophorus Robinus mensam cochleare pulsavit et omnes praeter Rum, qui singultu vehementer correptus esse cessavit et cognatus Leporis videri conabatur a colloquio desiverunt et intra silentium se tenuerunt.
'Hoc convivium, dixit Christophorus Robinus, 'est convivium quia aliquis aliquid fecit, et nobis omnibus notum est qui fuerit et est convivium eius, eius actionis causa et habeo donum pro eo et ecce donum. Deinde aliquamdiu quaerens palpabat et susurravit: 'Ubi est?
Dum quaerit Ior vehementer tussiculavit et in sermonem ingressus est:
'Amici et convivae, dixit, 'gaudere me tum dicam si mihi hoc verbo licebit uti — aut potius forsitan — me adhuc gavisum esse dicam, vos in convivio meo conspicere. Quod feci, nihil fuit. Unusquisque vestrum — praeter Leporem, Bubonem et Cangam — idem fecisset. Dictis meis, videlicet, transeo Porcellum et Rum, quia nimiopere parvuli sunt. Unusquisque vestrum idem fecisset. Sed coeco casu egomet fui. Supervacuum est notare, sed certe non egi, ut munus, quod nunc Christophorus Robinus quaerit, accipiam' — et ungulam primorem ad os admovens magna voce susurravit: 'Sub mensa conare! — 'Profecto non ea de causa egi, sed quia mihi persuasum est, nos omnes quantum est situm in nobis, omnibus et opem et salutem ferre debere. Sentio, nos omnes. .
'Hu-up, dixit fortuito Ru.
'Ru carissime, dixit, eum increpans, Canga.
'Egon' fui? dixit Ru aliquantum obstupefactus.
'Quid narrat Ior? susurravit Porcellus ad Pum.
'Nescio, dixit Pu luguberrimus.
'Credidi convivium in honorem tuum datum fuisse.
'Olim ego quoque credidi. Sed nunc non censeo.
'Quam mallem tuum, neque Ioris esse convivium! dixit Porcellus.
'Etiam ego, dixit Pu.
'Hu-up, dixit denuo Ru.
'Quod modo proposui, dixit Ior magna voce et severe, 'sicut modo proposui, cum variis clamoribus dissonis interruptus fuissem, sentio. .
'Ecce, clamavit Christophorus Robinus alacriter. 'Tradite ad vetulum Ursulum stultulum. Est pro Puo!
'Pro Puo? dixit Ior.
'Scilicet est. Est optimus ursus mundi.
'Scire debuissem, dixit Ior. 'Si verum quaerimus, non possum lamentari. Sunt mihi amici. Aliquis heri me allocutus est. Et fuit proxima hebdomade, aut paenultima quod Lepus in me incidens "malum!" dixit. . Circulus socialis. Semper aliquid agitur.
Nemo auscultabat, quia omnes dicebant: 'Aperi, Pu! 'Quid est, Pu? 'Scio, quid sit. 'Nescis — et dicta huiusmodi opifera. Videlicet Pu, quam ocissime citra desectionem funiculi potuit — quia nunquam sciri potest quando aliquantulum funiculi utile esse possit — aperuit. Postremo apertum fuit.
Pu cum quid esset, vidit, parum abfuit quin collaberetur gaudio. Erat theca graphidum singularis. Intus erant graphides cum signo B (Bono), B.B. (bono beneficoque) H.B. (heroico bonoque). Intus erant cuspidamentum plumbarium, cummi indianum ad verba errata eradenda, regula ad lineas ducendas ad verba supra ambulantia idonea, cum distantiis unciarum insuper inscriptis, si quis forte quantum unciarum aliquid esset scire cuperet et graphides caeruleae, graphides rubrae et graphides virides ad res peculiares in coloribus caeruleis, rubris et viridibus dicendas. Omnia haec lepida in sinibus singularibus erant, qui cum sonitu 'clic' claudebantur. Et omnia Pui fuere.
'O. dixit Pu.
'O Pu. dixerunt omnes praeter Iorem.
'Gratias ago, grunnivit Pu.
Sed Ior secum dixit: 'Negotium scriptionale. Graphides et quodcumque. Res nimis admiratae, si quaeritis a me quid sentiam. Nugae. Ineptiae.
Postea, cum omnes Christophoro Robino 'Vale' et 'Gratias ago' dixissent, Pu et Porcellus per vesperum aureum conjunctim meditabundi domum ierunt et per multum tempus silebant.
'Mane, simul atque expergefactus es, Pu, dixit postremo Porcellus, 'quid est primum, quod tecum dicis?
'Quid mihi in ientaculum paratur? Tu autem quid dicis o Porcelle?
'Dico: scire aveo, quid magni momenti hodie accidat, dixit Porcellus.
Pu meditabundus adnuit.
'Est idem, dixit.
'Quid tandem accidit? rogavit Christophorus Robinus.
'Quando?
'Postridie, mane.
'Nescio.
'Potesne cogitare et Puo ac mihi aliquando narrare?
'Si id tibi cordi est.
'Puo est, dixit Christophorus Robinus.
Suspirium ex imo duxit, ungulam ursi apprehendit et ostio, Winnie ille Pum post se trahens, exiit. Apud ostium respexit et dixit: 'Venisne ad me balneo utentem videndum?
'Possum, dixi.
'Theca graphidum Pui melior erat, quam mea?
'Eadem erat, dixi.
Adnuit et exiit. . et post punctum temporis audivi Winnie ille Pum tump-tump-tump gradum post eum revocare.